Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria
anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim
annis
et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et
mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi
Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum
velleribus suis
cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod
habebat cum rege Israhel
egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et
recensuit universum Israhel
misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a
me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam
qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi
tui
dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per
desertum Idumeae
perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et
circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et
iumentis quae sequebantur eos
dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus
tres reges ut traderet in manu Moab
et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur
Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est
hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus
Heliae
et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad
eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est
vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex
Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet
eos in manu Moab
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius
conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae
erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes
facta est super eum manus Domini et ait
haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et
fossas
haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam
et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae
vestrae et iumenta vestra
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam
Moab in manu vestra
et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem
electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque
fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis
lapidibus
factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et
ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges
ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti
erant balteo desuper et steterunt in terminis
primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum
viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se
et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel
percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui
vicerant et percusserunt Moab
et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes
singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum
obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri
tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a
fundibalariis et magna ex parte percussa
quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes
tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet
ad regem Edom et non potuerunt
arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat
pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio
magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in
terram suam